UniversitetetsFirehundredaarsFest_1879

161

Tillæg.

U n i v e r s i t a t i s l i t t e r a r u m H e i d e l b e r g e n s i s Prorector et senatus academicus U n i v e r s i t a t i H a v n i e n s i S. P . D.

Ex epistula a Vobis ad nos d. XX IX . mensis Maji data et post Kalendas Jnnias accepta his ipsis Kalendis sollemnia conditae ante quatuor saecula academiae a Vobis rite peractum iri certiores facti sumus. E tsi igitu r ipso die festo Votis nostris publice nuncupatis sol- lemnitati Vestrae adesse non poteramus, tarnen etiam nunc per epi- stulam ad Vos datam faustissima quaeque pro quinti ab academia vestra inaugurati saeculi felicitate a D. O. M. precari voluimus. Haud enim immemores esse possumus cum vinculi illius interni quo omnes qui artium ac scientiarum studio tenentur conjuncti sunt tum maxime communis illius stirpis atque indolis, qua omnes Germa- nicae gentes ju re gloriantur. Dabamus Heidelbergae d. X III. Junii a. MDCCCLXX1X. D u s c h , h. t. Prorector. A c a d e m ia e H a v n i e n s i c e l e b e r r i r a a e R e c t o r S e n a t u s q u e U n i v e r s i t a t i s G a e s a r e a e M o s q u e n s is S. D. P. Quum de feriis in memoriam CCCC annorum, per quos Academia Havniensis perpétua eaque summa scientiae ac doctrinae laude floruit, Kal. Jun. agendis nuntium accepissemus, nunc huic quasi seminario cuidam litterarum et artium celeberi’imo diem ilium féliciter et splen­ dide peractum laetissimo animo gratulamur atque, uti gloria ilia meritissima ad amplificandas propagandasque doctrinas et litteras, adolescentesque discendi studiosos scientiis ornandos magis magisque crescat et augeatur precamur et oramus. Dedimus Mosquae a. d. IV. J d . Ju l. a. MDCCCDLXXIX. Rector Universitatis N i c o l au s T ic h o u r a w o f f , Senatui a litteris adjunctus A. G r e v e .

11

Made with