LærerstandenMetropolitanskolen

33

I. Rectorer. 30.

Natales, socii, bona Manserunt boreum trans mare, trans freta. Nunc uxor, chorus innocens Natorum, lepide triga tumultuans, Sunt consanguinei, genus; Hæc monstrat proavos effigies, meæ Index sera propaginis His liquet tabulis, Est socius liber, Cujus, si qua molestior, Mutis colloquiis, vespera fallitur. Nostras discite nunc opes; Mens devota deo, fraudis et abditæ Culpæ præmetuens, diem Postremum meditans, officii memor; Audax ingenii quoque, Est quando saliat vena poetici, Interpresque animi chelys Molli sub digito ludat ebúrnea, et Nunc ad murmura rivuli, Cantrices nemorum provocat incolas; Nunc in valle recóndita, Frondenti reticet pensilis arbore. Nullis hæc bona sensibus, Non gazis Arabum vendiderim, neque Gemmis. Dum placeam bonis, Sat dotatus ero. Cætera tollite Fortunæ instabilis proci! Illam, si maneat, laudo; volubilem Quod si transtulerit pedem, Exhinc, nescio quo, transferat. At pia Forsan, quos colui, legens, Olim cum pedicis corporis exuar, Yatem posteritas colet, Laura forte volet spargere Delphica.

Yed Arveprinds Frederiks Formæling 21. Oct. 1774 skrev han Eusebia triumphans, hvorfor han erholdt en 3

Made with