DetStoreKongeligeBibliothek_1793

157 Tomasini, p. 91: »Fidum elegantissimae virginis amorem inter alios non invitis plane Musis in schediasmatibus suis celebravit amicus noster Joannes Rhodius.« Gram.

XXVI.

IN SCELETON EBURNEUM AUG. R. ERIDERICI III.

Corporis humani sunt hsec sine carnibus ossa: TEmula naturae dextera vicit opus. Adde simul nervos: compages nexa movetur, Et supplex Regis procidit ante genu.

Th. Bartholinus Dis . de medicispoetis 1669, p. 147, ubi testatur,hoc epi- gramma Rhodii fuisse idemque cumaliis quibusdam naufragis frustis carminum ejus ad se pervenisse. Gram. — Thomas Bartholin epigramma fecit, jam a. 1651 impressum, in sceleton eburneum a Nie. Guntelberg constructum Car­ olina,p. 96 —, qvod in Museo regio commemoratur, P. II., S. 1., n. 50.

XXVII.

SUB EFFIGIE JO. VESLINGI EQUITIS.

Talis Apollinea floret VESLINGIUS Arte Purpureus niveo pectore fulget Honor. In effigiem Jo. Vislingii, quae exstat in Syntagm. Anat. ejus Pat. 1651. Nomen non legitur, sed puto hoc carmen fecisse Rhodium. Gram.

XXVIII.

IN PRINCIPES OPTIMOS. 1652.

Rex Deus in terris, cumulat qui munere cives. Quicquid enim gratis contulit, vnus habet. Fort. Licetus, De lucernisantiqvorum, Utini 1652, p. 1250.

Made with