DetStoreKongeligeBibliothek_1793

149 XI. AD D. NICOLAUM BENTZON DANUM. 1637. Militiam titulo dignatur vulgus Equestri: Obscurus Musis junctus Apollo jacet. Sæpe tarnen visus pedes est Mars obvius hosti, Dum lustrat niveis æthera Phoebus equis. Vix pedibus Pindi vertex superabitur: alis Pegasus et quod agat sic quoque semper habet. Sint igitur Marti, sua sint et præmia Musis. Censura meriti namque probatur Honor. Cimbria clara Viris, et corde superba noveno, Ut Venetis hospes, sic tibi civis erit.

Hadriacus Cimbro sociatur jure Leoni. Unus erit Phoebi, Martis et alter erit.

avroG^eôiaari

J. R h .

Nicolaus Bentzon Rhandrusio-Danus, Disp.inaug. de Catarrho. Basileæ 1637. De autore hujus Disp. vide supra p. 40.

XII. IN OBSERVATIONES ÆGYPT IAS V. C. JO. VESLINGII EQUITIS. 1638.

Niliacos ALP INV S Opi detexit odores: Neglectis Hermes jam tulit alter opem. Romanos latices miratur barbara Memphis, VE SL ING I genium quando Serapis habet. Océano pronus tangit dum brachia Cancri, Non alio Phoebus nectare potus erit. Observantiæ monumentum S.

Jo. R h o d i u s .

Veslingius de plantis ægyptiis observationes et notæ ad Prosperum Al­ pinum. Patavii 1638. Gram.

Made with