DetStoreKongeligeBibliothek_1793

139 bitque me, quisquís hoc beneficio beabit, ad omnia vicissim officia obstrictissimum. Cl. D. Phil. Labbee in Bibliotheca nova MSS. saepe invitat ad tertium librum MSS. extantium hodieque addendum duobus de Scriptis. Facerem, si Vati­ cana, si Florentina, si aliarum Bibliothecarum per Italiam celebrium catalogum medicum liceret obtinere et Magnatum indulgentia atque libera.li concessione et publico bene cu- pientium favore. Sed abrumpo, quo ne etiam tuo velle abuti otio videar. Vale itaque, Excellentissime Vir, saculi et artis illustre decus, eamque favoris tui erga me scintillam, qua diu sub cineribus silentii delituit, resuscita et exardescat in ignem: cui me promitto affuturum abunde, olei vice, ob- sequii et reverentia tuis meritis debita. Si quid responsi placebit, quod officiose peto, dare, si alia occasio non est, mittatur ad Ampliss. D. Blaeu, namque curabit ille bene. Vale iterum Vir celeberrime, et vive. Lugd. Batav. pridie Nonar. Decembr. CIO D C LVII. Excell* Tua cultor propensissimus J oh . A ntonides vander L inden . Udskrift: Excellentissimo et Celebérrimo Viro, D. Johanm Rhodio, Me­ dicine Coryphseo,Domino et F’autori colendissimo. Patavium.

Made with