DetStoreKongeligeBibliothek_1793

1 26

Sacri Anni spectaculis: quod reliquum temporis ad linguae culturam Senis conferendum. Scio equidem communi mul- torum judicio itinera Gallica Italis praemitti. Verum literis aptior, ob morum severitatem et convictum minus familiarem. Germanis nunc solenne est, hue primum, inde in Gallias iter dirigere. Si idem Domino Tuo placuerit, expeditissimum erit, praenumerata Hafniae pecunia, Amsterodamo aut Ham- burgo vobis de comeatu provideri. Vide solum id ma­ ture e Nundinis vestris moneas. Nolo enim te inconsulto in iter aliquod conjicias. Si totum tui arbitrii erit, mei consilii non poenitebit, scio: quern istius peregrinationis in Gallias, forsan et in Angliam, usque Comitem et Adstitem habebis Tuorum Tuique studiosissimum. Velis itaque et Remis eo contende. Interea me de singulis fac certiorem, ut et Ego Domini Seyeri nostri interventu tecum crebrius agam de iis quae ex re tua putarim. Unum addo, privata semper con- signes vernacule quum literae fere omnes Venetiis a Sani- tatis Procuratoribus reserentur. Bene Vale & vive, mi Christiane, cum Tuis Nobilissimis. Excellentem Dn. D. Ni- colaum Agerium P. P. meo nomine saluta officiose cum caeteris, quos mei nominis studiosos noveris. Iterum vale. Exarabam Patavii 20 Decembris 1623. T. T. J. Rh od ius. Novi nihil est. Nobilissimus dn. Henr. Rantzovius 4 hujus mensis cum Barone Sueco dn. B i e l k e dn . Halleno, et Arnstetter ex^ itinere Hierosalemitano & Aegyptiaco 11 mensium saluus rediit. Dn. D. Paulus Andreas Roma redux ipsissimo die Venetiis Augustam discessit. Quern (?) Ego quo- 1 Sten Bielke til Kråkerum, d. 1638, Generallegat i Tydskland, Direktør Hans Navn findes i Rodes Stambog under 1. Februar 1623. — Johannes Seijerus Rothawiensis træffes i Rodes Stambog den 19. Juni 1623, Johannes Hallenus den 27. Jan. 1623, Tristrant von Arn- stedt den 9. Juli 1624. for det evangeliske Forbund.

Made with