DetStoreKongeligeBibliothek_1793

123 niam missas, tuæ debeo providentiæ. D. Roltinkii silentium miramur omnes, nec satis demiramur ita simpulosum, ut numquam suis locum aut diem subjiciat. Witebergæ ipsum studiosos exercere a quibus recens accedentibus intellexi, præterea nihil. Neque animo temperare potui, quin de illa fama gratularer subito. Utinam ille pari alacritate responsum properet. Tibi vero mirum ne sit silentium meum. Spar­ sus enium de tuo in Indias abitu rumor omnem mihi ulte- rioris alloquii spem protinus ademerat, quam jam primum res- tituit D. Mithobius noster, qui te etiamnum in patria vivere asseverat. Ita si est, gaude Patria tua, cui notus. Quis furor est, nullis unquam requiescere ter is ? Dn. Weslingius noster propediem Venetiis solvet Cairum, ubi publico seren. Reip. stipendio Consulis Veneti valetudini præerit. Tu quid rerum agas, quid D. Lysius, quid Rolfin- kius, si quid auditione habes, quid cæteri, strictim mone. Sed mature antequam Autumnus declinet. D. Julium cum Christiano1 nostro Parisiis in Angliam secessisse accepi a Planeta.quodam, cui quantum fidendum, ignoro. Håbet ille MS. meorum partern secum. Reliqui nostri Amsterdami sunt. Tuosne inde repetieris, quoque naulo, diserte mone, quia mea interest, ut D. Andreæ2 cæterisque suæ recte assi- gnentur impensæ. D. Jacobeus* eandem tecum fortunam subiit. Dum enim meliorem supellectilem Fdonia Hafniam mittit, Navis ad Cimbriæ littus rejecta in hostium potestatem venit. Nunc ego novum ipsi Privilegium Doctorale curavi, quod ipsusne afferam, an alteri credam, hæreo. Ita et hic omnia sunt intuta. Hafniæ adhuc hæreat necne, prorsus ignoro. D. Paulinus Bergas familiam transferet, quo fine 2 Lægen Hans Andersen, fra Helsingør, studerede i Padua med kongeligt Stipendium og afslog af Hensyn hertil et Professorat i Pisa. ? Vistnok Ole Jacobæus, f. 1588, d. 1638, Læge i Odense. Hans Navn findes i Rodes Stambog 5. Oktober 1626. i Axel Juel og Christen Clemendsen.

Made with